pronađen 16965 Rezultati za: Or
Bestiæ meliores sunt illis, quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi. (Liber Baruch 6, 67)
Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati. (Liber Baruch 6, 69)
Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati. (Liber Baruch 6, 70)
Melior est homo justus qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis. (Liber Baruch 6, 72)
Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei. (Prophetia Ezechielis 1, 1)
factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)
Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus: et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis: (Prophetia Ezechielis 1, 4)
et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis. (Prophetia Ezechielis 1, 5)
Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni. (Prophetia Ezechielis 1, 6)
Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillæ quasi aspectus æris candentis. (Prophetia Ezechielis 1, 7)
Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant. (Prophetia Ezechielis 1, 8)
Junctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum: non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. (Prophetia Ezechielis 1, 9)