Mosaico decorativo

pronađen 761 Rezultati za: Omnis

  • Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. (Liber II Samuelis 20, 12)

  • Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 13)

  • Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros. (Liber II Samuelis 20, 15)

  • Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. (Liber II Samuelis 23, 5)

  • Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem : et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon. (Liber I Regum 1, 39)

  • Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israël sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a Domino enim constitutum est ei. (Liber I Regum 2, 15)

  • Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium. (Liber I Regum 3, 28)

  • Benhesed in Aruboth : ipsius erat Socho, et omnis terra Epher. (Liber I Regum 4, 10)

  • Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. (Liber I Regum 4, 11)

  • Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes : omnia cedrinis tabulis vestiebantur : nec omnino lapis apparere poterat in pariete. (Liber I Regum 6, 18)

  • Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero. (Liber I Regum 8, 5)

  • Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiæ Israël : omnis enim ecclesia Israël stabat. (Liber I Regum 8, 14)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina