pronađen 958 Rezultati za: Omnia
Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia quæ ei Esther præceperat. (Liber Esther 4, 17)
Et cum hæc omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochæum Judæum sedentem ante fores regias. (Liber Esther 5, 13)
narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus. (Liber Esther 6, 13)
Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul, (Liber Esther 9, 20)
et omnia quæ libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur. (Liber Esther 9, 32)
ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochæus, fecit omnia quæ ei mandaverat Esther. (Liber Esther 13, 7)
et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 15)
pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt ; (Liber Iob 4, 14)
Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. (Liber Iob 9, 28)
Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? (Liber Iob 11, 10)
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. (Liber Iob 12, 6)
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? (Liber Iob 12, 9)