pronađen 541 Rezultati za: Omni
Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 22)
et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. (Liber II Maccabaeorum 3, 29)
Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. (Liber II Maccabaeorum 15, 1)
Machabæus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum: (Liber II Maccabaeorum 15, 7)
Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
Principium sapientiæ: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. (Liber Proverbiorum 4, 7)
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. (Liber Proverbiorum 4, 23)
pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. (Liber Proverbiorum 5, 14)
Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter. (Liber Proverbiorum 5, 19)
pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. (Liber Proverbiorum 6, 14)
cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, (Liber Proverbiorum 8, 30)
Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. (Liber Proverbiorum 14, 15)