pronađen 1472 Rezultati za: Omnes
Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus. (Liber I Paralipomenon 22, 18)
Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas. (Liber I Paralipomenon 23, 2)
Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors æqualiter dividebat. (Liber I Paralipomenon 24, 31)
omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres. (Liber I Paralipomenon 25, 5)
Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. (Liber I Paralipomenon 26, 8)
Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. (Liber I Paralipomenon 26, 11)
Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. (Liber I Paralipomenon 26, 28)
super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiæ regis David. (Liber I Paralipomenon 27, 31)
Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 28, 1)
Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. (Liber I Paralipomenon 29, 11)
Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. (Liber I Paralipomenon 29, 15)
Domus enim quam ædificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos. (Liber II Paralipomenon 2, 5)