pronađen 475 Rezultati za: Omnem
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: (Liber Leviticus 10, 6)
Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, (Liber Leviticus 13, 12)
Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. (Liber Leviticus 21, 11)
Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata. (Liber Leviticus 21, 24)
Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. (Liber Numeri 3, 15)
Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: (Liber Numeri 5, 2)
Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos. (Liber Numeri 8, 16)
non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. (Liber Numeri 9, 12)
Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? (Liber Numeri 11, 12)
Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi. (Liber Numeri 11, 14)
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ: (Liber Numeri 13, 27)