pronađen 1295 Rezultati za: Oca
Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. (Liber Genesis 1, 8)
Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 10)
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. (Liber Genesis 2, 19)
Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. (Liber Genesis 2, 23)
Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? (Liber Genesis 3, 9)
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. (Liber Genesis 3, 20)
Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. (Liber Genesis 3, 24)
Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. (Liber Genesis 4, 17)
Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. (Liber Genesis 4, 25)
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4, 26)
Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)
Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. (Liber Genesis 5, 3)