Mosaico decorativo

pronađen 605 Rezultati za: Nomen

  • Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. (Liber I Maccabaeorum 4, 33)

  • et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt. (Liber I Maccabaeorum 5, 57)

  • Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 63)

  • Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen ejus Eupator. (Liber I Maccabaeorum 6, 17)

  • et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum. (Liber I Maccabaeorum 6, 44)

  • Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo: (Liber I Maccabaeorum 7, 37)

  • Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias: et quia sunt potentes viribus. (Liber I Maccabaeorum 8, 1)

  • Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant proxima, et quæ erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos: (Liber I Maccabaeorum 8, 12)

  • Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ. (Liber I Maccabaeorum 14, 10)

  • Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum: cui nomen Casphin. (Liber II Maccabaeorum 12, 13)

  • Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. (Liber Proverbiorum 10, 7)

  • Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. (Liber Proverbiorum 18, 10)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina