pronađen 161 Rezultati za: Noli
Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: (Actus Apostolorum 18, 9)
noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. (Epistula ad Romanos 11, 18)
Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. (Epistula ad Romanos 11, 20)
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. (Epistula ad Romanos 12, 21)
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. (Epistula ad Romanos 14, 15)
Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)
Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. (Epistula I ad Corinthios 7, 27)
Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. (Epistula I ad Timotheum 5, 19)
Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. (Epistula I ad Timotheum 5, 23)
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: (Epistula II ad Timotheum 1, 8)