pronađen 13039 Rezultati za: No
Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, (Epistula I ad Corinthios 1, 23)
Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: (Epistula I ad Corinthios 1, 26)
et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: (Epistula I ad Corinthios 1, 28)
ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. (Epistula I ad Corinthios 1, 29)
Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: (Epistula I ad Corinthios 1, 30)
ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. (Epistula I ad Corinthios 1, 31)
Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)
Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. (Epistula I ad Corinthios 2, 2)
et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 5)