Mosaico decorativo

pronađen 13039 Rezultati za: No

  • Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 8)

  • Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. (Epistula ad Romanos 14, 12)

  • Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. (Epistula ad Romanos 14, 13)

  • Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. (Epistula ad Romanos 14, 14)

  • Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. (Epistula ad Romanos 14, 15)

  • Non ergo blasphemetur bonum nostrum. (Epistula ad Romanos 14, 16)

  • Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 14, 17)

  • Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)

  • Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. (Epistula ad Romanos 14, 21)

  • Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. (Epistula ad Romanos 14, 22)

  • Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. (Epistula ad Romanos 14, 23)

  • Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. (Epistula ad Romanos 15, 1)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina