pronađen 13039 Rezultati za: No
Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. (Liber Leviticus 11, 7)
Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 8)
Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, (Liber Leviticus 11, 10)
execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. (Liber Leviticus 11, 11)
Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. (Liber Leviticus 11, 12)
Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum, (Liber Leviticus 11, 13)
struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: (Liber Leviticus 11, 16)
et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, (Liber Leviticus 11, 18)
Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur. (Liber Leviticus 11, 26)
Si ceciderit super sementem, non polluet eam. (Liber Leviticus 11, 37)
Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. (Liber Leviticus 11, 42)
Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. (Liber Leviticus 11, 43)