Mosaico decorativo

pronađen 13039 Rezultati za: No

  • Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: (Liber Genesis 19, 24)

  • Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, (Liber Genesis 19, 27)

  • Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. (Liber Genesis 19, 31)

  • Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. (Liber Genesis 19, 32)

  • Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. (Liber Genesis 19, 33)

  • Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro. (Liber Genesis 19, 34)

  • Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit. (Liber Genesis 19, 35)

  • Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem. (Liber Genesis 19, 37)

  • Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie. (Liber Genesis 19, 38)

  • Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. (Liber Genesis 20, 3)

  • Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? (Liber Genesis 20, 4)

  • nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. (Liber Genesis 20, 5)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina