pronađen 13039 Rezultati za: No
Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob: et noluerunt sequi me, (Liber Numeri 32, 11)
Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium. (Liber Numeri 32, 15)
At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas: (Liber Numeri 32, 16)
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. (Liber Numeri 32, 17)
Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam: (Liber Numeri 32, 18)
nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga. (Liber Numeri 32, 19)
Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam: (Liber Numeri 32, 20)
et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. (Liber Numeri 32, 22)
Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. (Liber Numeri 32, 23)
Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster. (Liber Numeri 32, 25)
Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: (Liber Numeri 32, 26)
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. (Liber Numeri 32, 27)