pronađen 153 Rezultati za: Multi
Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. (Liber Proverbiorum 13, 23)
Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. (Liber Proverbiorum 14, 20)
Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. (Liber Proverbiorum 16, 8)
Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. (Liber Proverbiorum 19, 6)
Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet? (Liber Proverbiorum 20, 6)
Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. (Liber Proverbiorum 28, 2)
Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum. (Liber Proverbiorum 29, 26)
Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? (Liber Ecclesiastes 5, 10)
Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis: (Liber Sapientiae 2, 10)
Multi pacifici sint tibi: et consiliarius sit tibi unus de mille. (Liber Ecclesiasticus 6, 6)
Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 9)
Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 11)