pronađen 193 Rezultati za: Multa

  • Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt. (Liber II Maccabaeorum 3, 27)

  • Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum. (Liber II Maccabaeorum 13, 3)

  • Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia. (Liber Proverbiorum 11, 14)

  • Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 14, 29)

  • quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)

  • In exsultatione justorum multa gloria est ; regnantibus impiis, ruinæ hominum. (Liber Proverbiorum 28, 12)

  • Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. (Liber Ecclesiastes 1, 16)

  • eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem. (Liber Ecclesiastes 1, 18)

  • Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time. (Liber Ecclesiastes 5, 6)

  • Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio, (Liber Ecclesiastes 8, 6)

  • Melior est sapientia quam arma bellica ; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. (Liber Ecclesiastes 9, 18)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina