pronađen 210 Rezultati za: Mortuus

  • Videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitæ, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi. (Liber I Samuelis 31, 7)

  • Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. (Liber II Samuelis 1, 1)

  • Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? (Liber II Samuelis 1, 5)

  • Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. (Liber II Samuelis 1, 15)

  • Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. (Liber II Samuelis 2, 7)

  • Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant. (Liber II Samuelis 2, 23)

  • Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus. (Liber II Samuelis 3, 27)

  • Plangensque rex, et lugens Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner. (Liber II Samuelis 3, 33)

  • quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio. (Liber II Samuelis 4, 10)

  • Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. (Liber II Samuelis 6, 7)

  • Fugeruntque Syri a facie Israël, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militiæ percussit, qui statim mortuus est. (Liber II Samuelis 10, 18)

  • Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus. (Liber II Samuelis 11, 17)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina