pronađen 204 Rezultati za: Monte Seir

  • et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine. (Liber Genesis 14, 6)

  • Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. (Liber Genesis 19, 17)

  • quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar: (Liber Genesis 19, 19)

  • Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo. (Liber Genesis 19, 30)

  • Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. (Liber Genesis 22, 14)

  • Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. (Liber Genesis 31, 23)

  • Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. (Liber Genesis 31, 25)

  • immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi: (Liber Genesis 31, 54)

  • Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: (Liber Genesis 32, 3)

  • Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. (Liber Genesis 33, 14)

  • Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. (Liber Genesis 33, 16)

  • Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 8)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina