pronađen 238 Rezultati za: Mir
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. (Liber Psalmorum 118, 18)
Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. (Liber Psalmorum 118, 27)
Phe. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea. (Liber Psalmorum 118, 129)
Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. (Liber Psalmorum 130, 1)
Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber Psalmorum 135, 4)
Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam. (Liber Psalmorum 138, 6)
Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. (Liber Psalmorum 138, 14)
Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt. (Liber Psalmorum 144, 5)
Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. (Liber II Maccabaeorum 1, 22)
ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus. (Liber II Maccabaeorum 7, 12)
Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: (Liber II Maccabaeorum 7, 18)
Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: (Liber II Maccabaeorum 7, 20)