pronađen 1191 Rezultati za: Mihi
miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes : Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum. (Liber Nehemiae 6, 2)
Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi. (Liber Nehemiae 6, 13)
Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio : (Liber Nehemiae 13, 8)
Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. (Liber Nehemiae 13, 22)
Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere. (Liber Thobis 3, 6)
Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. (Liber Thobis 5, 1)
Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ? (Liber Thobis 5, 12)
Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu. (Liber Thobis 5, 16)
Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti ? (Liber Thobis 6, 7)
Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. (Liber Thobis 6, 15)
Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. (Liber Thobis 7, 10)
Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. (Liber Iudith 2, 6)