pronađen 978 Rezultati za: Mer
Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui: (Prophetia Ezechielis 5, 3)
In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. (Prophetia Ezechielis 12, 6)
Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)
Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur ; in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum ; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram. (Prophetia Ezechielis 12, 12)
In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis? (Prophetia Ezechielis 16, 30)
Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium, (Prophetia Ezechielis 16, 31)
Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. (Prophetia Ezechielis 16, 33)
Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. (Prophetia Ezechielis 16, 34)
Propterea, meretrix, audi verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 16, 35)
et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis: (Prophetia Ezechielis 16, 41)
Et irritaverunt me domus Israël in deserto: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quæ faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos: (Prophetia Ezechielis 20, 13)
Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani. (Prophetia Ezechielis 20, 46)