pronađen 978 Rezultati za: Mer
Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles: nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. (Liber Sapientiae 18, 12)
Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est? (Liber Ecclesiasticus 1, 2)
Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est: (Liber Ecclesiasticus 1, 9)
Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 20)
et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei. (Liber Ecclesiasticus 1, 23)
Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi. (Liber Ecclesiasticus 1, 25)
Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. (Liber Ecclesiasticus 2, 8)
Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis ejus. (Liber Ecclesiasticus 6, 26)
Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam. (Liber Ecclesiasticus 7, 22)
Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit. (Liber Ecclesiasticus 9, 25)
Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 31)
Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 18)