pronađen 1119 Rezultati za: Mar
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)
contemplantes ne quis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. (Epistula ad Hebraeos 12, 15)
Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: (Epistula Iacobi 1, 6)
exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. (Epistula Iacobi 1, 11)
linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. (Epistula Iacobi 3, 8)
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? (Epistula Iacobi 3, 11)
Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: (Epistula Iacobi 3, 14)
in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, (Epistula I Petri 1, 4)
reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum. (Epistula I Petri 1, 9)
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)
Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam. (Epistula I Petri 5, 4)