Mosaico decorativo

pronađen 1119 Rezultati za: Mar

  • propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. (Prophetia Ezechielis 26, 3)

  • Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem gentibus. (Prophetia Ezechielis 26, 5)

  • Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur: (Prophetia Ezechielis 26, 16)

  • et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? (Prophetia Ezechielis 26, 17)

  • Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. (Prophetia Ezechielis 26, 18)

  • et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Hæc dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, (Prophetia Ezechielis 27, 3)

  • et in corde maris sita. Finitimi tui qui te ædificaverunt, impleverunt decorem tuum: (Prophetia Ezechielis 27, 4)

  • abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum. (Prophetia Ezechielis 27, 5)

  • Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ: omnes naves maris, et nautæ earum, fuerunt in populo negotiationis tuæ. (Prophetia Ezechielis 27, 9)

  • Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris. (Prophetia Ezechielis 27, 25)

  • In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris. (Prophetia Ezechielis 27, 26)

  • Divitiæ tuæ, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum: nautæ tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo præerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quæ est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinæ tuæ: (Prophetia Ezechielis 27, 27)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina