Mosaico decorativo

pronađen 557 Rezultati za: Manus

  • Et benedixit Esdras Domino Deo magno : et respondit omnis populus : Amen, amen, elevans manus suas : et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram. (Liber Nehemiae 8, 6)

  • Populi quoque terræ, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universæ manus. (Liber Nehemiae 10, 31)

  • Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël. (Liber Iudith 6, 7)

  • Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum. (Liber Iudith 9, 15)

  • quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. (Liber Iudith 15, 11)

  • Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum. (Liber Iudith 16, 7)

  • et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judææ ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem. (Liber Esther 3, 6)

  • Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi. (Liber Esther 12, 2)

  • Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum: (Liber Esther 14, 6)

  • Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ; (Liber Iob 4, 3)

  • qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ; (Liber Iob 5, 12)

  • quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt. (Liber Iob 5, 18)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina