Mosaico decorativo

pronađen 3573 Rezultati za: Man

  • Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum. (Liber Ieremiae 25, 7)

  • quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. (Liber Ieremiae 25, 14)

  • Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. (Liber Ieremiae 25, 15)

  • Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus, (Liber Ieremiae 25, 17)

  • Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis: (Liber Ieremiae 25, 28)

  • Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, (Liber Ieremiae 26, 2)

  • Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris. (Liber Ieremiae 26, 14)

  • Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum. (Liber Ieremiae 26, 24)

  • et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda. (Liber Ieremiae 27, 3)

  • Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi: (Liber Ieremiae 27, 6)

  • Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus. (Liber Ieremiae 27, 8)

  • Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac, (Liber Ieremiae 27, 19)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina