pronađen 3573 Rezultati za: Man
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. (Liber Iob 12, 6)
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? (Liber Iob 12, 9)
In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. (Liber Iob 12, 10)
Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? (Liber Iob 13, 14)
manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. (Liber Iob 13, 21)
Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. (Liber Iob 14, 2)
Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. (Liber Iob 14, 15)
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: (Liber Iob 15, 1)
Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. (Liber Iob 15, 5)
Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. (Liber Iob 15, 25)
Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. (Liber Iob 15, 32)