pronađen 3573 Rezultati za: Man
quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens : Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis. (Liber Exodus 2, 22)
et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. (Liber Exodus 3, 8)
Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam. (Liber Exodus 3, 19)
Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos. (Liber Exodus 3, 20)
Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga. (Liber Exodus 4, 2)
Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam. (Liber Exodus 4, 4)
Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. (Liber Exodus 4, 6)
Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ. (Liber Exodus 4, 7)
Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa. (Liber Exodus 4, 17)
Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. (Liber Exodus 4, 20)
Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. (Liber Exodus 4, 21)
Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat. (Liber Exodus 4, 28)