pronađen 298 Rezultati za: Malum
Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur. (Liber Proverbiorum 20, 14)
Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. (Liber Proverbiorum 20, 22)
Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo. (Liber Proverbiorum 21, 10)
Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno. (Liber Proverbiorum 22, 3)
Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. (Liber Proverbiorum 24, 16)
Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. (Liber Proverbiorum 27, 12)
Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est duræ corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)
Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum. (Liber Proverbiorum 30, 20)
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Proverbiorum 31, 12)
Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit ; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)
Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui. (Liber Ecclesiastes 5, 12)
Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: (Liber Ecclesiastes 6, 1)