pronađen 305 Rezultati za: Magna Tribulatio
Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, (Prophetia Danielis 13, 42)
et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine hujus. (Prophetia Danielis 13, 46)
Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. (Prophetia Danielis 13, 60)
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam. (Prophetia Danielis 14, 17)
Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 40)
Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos. (Prophetia Ioel 2, 25)
Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. (Prophetia Ionae 1, 4)
Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)
Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est: (Prophetia Ionae 4, 1)
Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim): et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna. (Prophetia Ionae 4, 6)
Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio, (Prophetia Nahum 1, 9)
Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus. (Prophetia Sophoniae 1, 10)