pronađen 160 Rezultati za: Magis

  • Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. (Liber Sapientiae 8, 20)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater. (Liber Ecclesiasticus 4, 11)

  • Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. (Liber Ecclesiasticus 10, 34)

  • Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit. (Liber Ecclesiasticus 11, 11)

  • Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. (Liber Ecclesiasticus 13, 12)

  • Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. (Liber Ecclesiasticus 29, 14)

  • Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. (Liber Ecclesiasticus 41, 15)

  • Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ: (Liber Isaiae 8, 6)

  • ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Liber Isaiae 8, 20)

  • Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis ! (Liber Isaiae 32, 13)

  • Lauda, sterilis, quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus. (Liber Isaiae 54, 1)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina