pronađen 160 Rezultati za: Magis
Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. (Epistula I ad Corinthios 5, 2)
Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis sæcularia? (Epistula I ad Corinthios 6, 3)
Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? (Epistula I ad Corinthios 6, 7)
Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere. (Epistula I ad Corinthios 7, 21)
Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: (Epistula I ad Corinthios 12, 22)
Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. (Epistula I ad Corinthios 14, 1)
Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. (Epistula I ad Corinthios 14, 5)
ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. (Epistula II ad Corinthios 2, 7)
quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? (Epistula II ad Corinthios 3, 8)
Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. (Epistula II ad Corinthios 3, 9)
Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. (Epistula II ad Corinthios 3, 11)