pronađen 42 Rezultati za: Lua
ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. (Liber Numeri 35, 33)
Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. (Liber Deuteronomii 32, 2)
Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. (Liber Iob 40, 18)
Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere ; divitiæ si affluant, nolite cor apponere. (Liber Psalmorum 61, 11)
Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 34)
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, (Liber Proverbiorum 3, 21)
Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. (Liber Ecclesiastes 1, 7)
Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis ; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 1)
Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam ; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo ; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis. (Liber Ecclesiastes 2, 26)
Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. (Liber Ecclesiastes 4, 4)
Sponsa. Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius. (Canticum Canticorum 4, 16)