pronađen 2017 Rezultati za: Lia

  • Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? (Liber Genesis 31, 26)

  • Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem (Liber Genesis 31, 28)

  • Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. (Liber Genesis 31, 31)

  • Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. (Liber Genesis 31, 41)

  • si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit. (Liber Genesis 31, 50)

  • Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. (Liber Genesis 31, 55)

  • dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur. (Liber Genesis 32, 8)

  • et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos. (Liber Genesis 33, 2)

  • Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. (Liber Genesis 33, 7)

  • Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius. (Liber Genesis 34, 1)

  • ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. (Liber Genesis 34, 7)

  • et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite, (Liber Genesis 34, 9)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina