pronađen 2028 Rezultati za: Lege Domini
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 12)
Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, (Epistula ad Romanos 2, 17)
eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. (Epistula ad Romanos 2, 20)
qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. (Epistula ad Romanos 2, 23)
Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: (Epistula ad Romanos 3, 19)
Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. (Epistula ad Romanos 3, 21)
Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. (Epistula ad Romanos 4, 14)
Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum (Epistula ad Romanos 4, 16)
Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. (Epistula ad Romanos 6, 14)
Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. (Epistula ad Romanos 6, 15)
Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. (Epistula ad Romanos 7, 2)
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. (Epistula ad Romanos 7, 3)