pronađen 47 Rezultati za: Labiis
Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ? (Liber Exodus 6, 12)
Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ? (Liber Exodus 6, 30)
Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, (Liber Leviticus 5, 4)
Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. (Liber Deuteronomii 23, 23)
Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. (Liber II Regum 19, 28)
capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ. (Liber Iudith 9, 13)
In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. (Liber Iob 1, 22)
Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. (Liber Iob 2, 10)
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum. (Liber Psalmorum 13, 3)
Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. (Liber Psalmorum 16, 1)
Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput. (Liber Psalmorum 21, 8)
Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. (Liber Psalmorum 44, 3)