pronađen 591 Rezultati za: Juxta

  • Quod si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis æstimabitur pretium: si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti. (Liber Leviticus 27, 16)

  • Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)

  • supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino. (Liber Leviticus 27, 23)

  • Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum. (Liber Leviticus 27, 27)

  • Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 1, 54)

  • Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. (Liber Numeri 2, 5)

  • Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 2, 12)

  • Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. (Liber Numeri 2, 27)

  • Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)

  • Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. (Liber Numeri 3, 39)

  • pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii: (Liber Numeri 3, 50)

  • et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus. (Liber Numeri 3, 51)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina