pronađen 591 Rezultati za: Juxta
Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? (Evangelium secundum Marcum 7, 5)
Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. (Evangelium secundum Marcum 10, 46)
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Evangelium secundum Lucam 2, 9)
Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur. (Evangelium secundum Ioannem 3, 23)
Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. (Evangelium secundum Ioannem 4, 5)
aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)
(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) (Evangelium secundum Ioannem 11, 18)
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)
Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 42)
Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, (Actus Apostolorum 1, 10)