pronađen 4842 Rezultati za: Joseph Et Fratres Ejus
Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. (Epistula I Ioannis 3, 13)
Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: (Epistula I Ioannis 3, 14)
in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. (Epistula I Ioannis 3, 19)
et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. (Epistula I Ioannis 3, 22)
Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. (Epistula I Ioannis 3, 23)
Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. (Epistula I Ioannis 3, 24)
Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. (Epistula I Ioannis 4, 12)
In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. (Epistula I Ioannis 5, 2)
Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. (Epistula I Ioannis 5, 3)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. (Epistula I Ioannis 5, 11)
Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. (Epistula I Ioannis 5, 14)
Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)