pronađen 784 Rezultati za: Jerusalem
relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem: eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur. (Liber II Paralipomenon 11, 14)
Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 11, 16)
Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) (Liber II Paralipomenon 12, 2)
Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 12, 4)
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac: dixitque ad eos: Hæc dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac. (Liber II Paralipomenon 12, 5)
Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. (Liber II Paralipomenon 12, 7)
Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon: (Liber II Paralipomenon 12, 9)
Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)
Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Jeroboam. (Liber II Paralipomenon 13, 2)
Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 14, 15)
Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa, (Liber II Paralipomenon 15, 10)
Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem, (Liber II Paralipomenon 17, 13)
