pronađen 367 Rezultati za: Jacob et Esau

  • Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum ; (Prophetia Amos 3, 13)

  • Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. (Prophetia Amos 6, 8)

  • Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? (Prophetia Amos 7, 2)

  • Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? (Prophetia Amos 7, 5)

  • Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. (Prophetia Amos 8, 7)

  • Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et conteram illud a facie terræ ; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus. (Prophetia Amos 9, 8)

  • Quomodo scrutati sunt Esau ; investigaverunt abscondita ejus? (Prophetia Abdiae 1, 6)

  • Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau? (Prophetia Abdiae 1, 8)

  • Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau. (Prophetia Abdiae 1, 9)

  • Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum. (Prophetia Abdiae 1, 10)

  • Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant. (Prophetia Abdiae 1, 17)

  • Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina