pronađen 376 Rezultati za: Itaque
In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, (Liber Iudith 6, 12)
Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, (Liber Iudith 6, 16)
Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. (Liber Iudith 8, 9)
Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. (Liber Iudith 10, 5)
Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum, (Liber Iudith 10, 19)
Videntes itaque filii Israël fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. (Liber Iudith 15, 3)
Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël. (Liber Iudith 15, 5)
Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. (Liber Iudith 15, 6)
Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, præcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant, (Liber Esther 1, 10)
Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni ejus. (Liber Esther 2, 16)
Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia quæ ei Esther præceperat. (Liber Esther 4, 17)
Statimque rex: Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat. (Liber Esther 5, 5)
