pronađen 775 Rezultati za: Ira

  • Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde. (Liber Exodus 4, 14)

  • Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ : et scias quoniam ego Dominus in medio terræ. (Liber Exodus 8, 22)

  • Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël. (Liber Exodus 9, 4)

  • Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël. (Liber Exodus 11, 7)

  • Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti. (Liber Exodus 11, 9)

  • Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam. (Liber Exodus 15, 7)

  • Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ? (Liber Exodus 15, 11)

  • Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. (Liber Exodus 15, 14)

  • Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses. (Liber Exodus 16, 20)

  • dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. (Liber Exodus 32, 10)

  • Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ? (Liber Exodus 32, 11)

  • Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. (Liber Exodus 32, 12)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina