pronađen 90 Rezultati za: Ipsis
Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)
Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 5)
Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego. (Evangelium secundum Ioannem 18, 21)
Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: (Actus Apostolorum 8, 15)
Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. (Actus Apostolorum 20, 30)
Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. (Actus Apostolorum 23, 10)
Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, (Epistula ad Romanos 11, 25)
ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis. (Epistula I ad Corinthios 5, 13)
Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. (Epistula I ad Corinthios 10, 7)
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. (Epistula I ad Corinthios 10, 8)
et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. (Epistula II ad Corinthios 5, 15)