pronađen 116 Rezultati za: Invicem
et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. (Liber Genesis 42, 21)
stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. (Liber Exodus 14, 20)
Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. (Liber Exodus 16, 15)
Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. (Liber Exodus 26, 4)
et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis. (Liber Exodus 28, 14)
Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo, (Liber Exodus 28, 22)
et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. (Liber Exodus 28, 28)
Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. (Liber Exodus 36, 10)
ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur. (Liber Exodus 36, 12)
Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. (Liber Exodus 36, 17)
duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, (Liber Exodus 39, 4)
Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo : (Liber Exodus 39, 15)