pronađen 249 Rezultati za: Index Opera

  • Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. (Apocalypsis Ioannis 3, 2)

  • Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)

  • Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus: (Apocalypsis Ioannis 3, 15)

  • Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos. (Apocalypsis Ioannis 14, 13)

  • et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 3)

  • Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. (Apocalypsis Ioannis 18, 6)

  • Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: (Apocalypsis Ioannis 20, 12)

  • et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum. (Apocalypsis Ioannis 20, 13)

  • Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. (Apocalypsis Ioannis 22, 12)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina