pronađen 178 Rezultati za: Inde
Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 9)
Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 15)
Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 53)
Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 21)
Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 15)
Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: (Evangelium secundum Marcum 1, 19)
Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: (Evangelium secundum Marcum 6, 1)
Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: (Evangelium secundum Marcum 6, 10)
et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 6, 11)
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. (Evangelium secundum Marcum 7, 24)