pronađen 608 Rezultati za: Illius

  • Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)

  • Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 35)

  • Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)

  • dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)

  • veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 50)

  • Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum. (Evangelium secundum Marcum 2, 15)

  • Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)

  • Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)

  • Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. (Evangelium secundum Lucam 10, 35)

  • et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. (Evangelium secundum Lucam 10, 39)

  • Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. (Evangelium secundum Lucam 11, 26)

  • veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. (Evangelium secundum Lucam 12, 46)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina