Mosaico decorativo

pronađen 2581 Rezultati za: Ibi

  • Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: ædificavit etiam ibi altare Domino. (Liber I Samuelis 7, 17)

  • Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. (Liber I Samuelis 8, 7)

  • Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. (Liber I Samuelis 8, 8)

  • Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis: facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum, (Liber I Samuelis 8, 11)

  • et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. (Liber I Samuelis 8, 12)

  • Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. (Liber I Samuelis 8, 13)

  • Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. (Liber I Samuelis 9, 7)

  • Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi: iste dominabitur populo meo. (Liber I Samuelis 9, 17)

  • Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi. (Liber I Samuelis 9, 19)

  • Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque Israël? nonne tibi et omni domui patris tui? (Liber I Samuelis 9, 20)

  • Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, et præcepi ut reponeres seorsum apud te. (Liber I Samuelis 9, 23)

  • Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit: pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. (Liber I Samuelis 9, 24)


"O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria." São Padre Pio de Pietrelcina