pronađen 2581 Rezultati za: Ibi
Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. (Liber Psalmorum 121, 1)
Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi. (Liber Psalmorum 121, 9)
Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. (Liber Psalmorum 127, 2)
Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ. (Liber Psalmorum 127, 5)
Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. (Liber Psalmorum 131, 7)
Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi. (Liber Psalmorum 131, 13)
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi. (Liber Psalmorum 134, 4)
Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. (Liber Psalmorum 136, 8)
Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi ; (Liber Psalmorum 137, 1)
Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui. (Liber Psalmorum 137, 4)
Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. (Liber Psalmorum 138, 14)
Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 142, 6)